monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXII.Athanasii relatio de nece Pauli Constantinopolitani episcopi. <<<     >>> XXIV.Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXIII.De conventu episcoporum in concilio Sardicensi.

1 Undecimus itaque annus erat ab obitu patris duorum Augustorum: coss. autem tunc fuere Ruffinus et Eusebius, quando celebratum est Sardicense concilium [An. Dom. 347]. Ex Hesperiis ergo partibus convenerunt episcopi quasi trecenti, sicut Athanasius ait. Ex Orientalibus sex et septuaginta tantummodo, sicuti Sabinus dicit.
2 Inter quos annumerabatur et Ischyras, tanquam Mareotis episcopus, quem damnatores Athanasii in episcopio [ed., in episcopum] huius provinciae produxerunt. Excusaverunt se etenim alii per infirmitatem corporis; alii angustas inducias accusantes, et ob hoc Iulium Romanum culpantes episcopum: dum utique ante annum et sex menses synodus fuerit praedicata, et Athanasius Romae degeret, exspectans iudicium synodale.
3 Cum ergo Sardicae Orientales convenissent, ad aspectum Occidentalium venire nolebant, dicentes non aliter se ad verba venturos, nisi suo collegio Athanasiacos et Paulianos expellerent. Dumque Protogenes Sardicensis episcopus, et Osius Cordubae Hispaniae non paterentur a concilio removeri Pauli defensores et Athanasii, illi repente discesserunt.
4 Et venientes ad Philippopolim Thraciae, seorsum fecere concilium, et aperte iam consubstantialitatem anathematizaverunt; et sectam inaequalis substantiae epistulis conscribentes, ubique miserunt. Qui autem in Sardica convenerant, primum quidem horum damnavere vesaniam, deinde accusatores Athanasii dignitate privaverunt; et terminum fidei Nicaenae corroborantes, et tractatum de divinae substantiae inaequalitate respuentes, consubstantialitatem apertius tradiderunt, etiam ipsi ubique scripta propria dirigentes. Ex utraque ergo parte arbitrati sunt recte se facere; Orientales quidem, eo quod a se damnatos illi susciperent; Occidentales autem, quoniam ante cognitionem damnatores effugerant; et quoniam hi quidem Nicaenam servabant fidem, illi vero eam adulterare praesumpserant.
5 Reddiderunt ergo locum Paulo et Athanasio, nec non et Marcello Ancyrae Galatiae, qui dudum, sicuti iam dictum est, fuerat condemnatus. [SOCRATES, lib. II, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 101.]
Cassiodorus HOME

bav823.129 bav824.98 bnf1603.65

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik